אני מאמין (תפילה נוצרית) – הבדלי גרסאות

{{ציטוט|תוכן=
<div style="direction: ltr;">
''Credō in ūnum Deum, Patrem omnipotēntem, factorem cælī et terræ, vīsibilium omnium et invīsibilium. Et in ūnum Dominum Jesum Christum, Fīlium Deī unigenitum, et ex Patre nātum ante omnia sæcula. Deum de Deō, lūmen de lūmine, Deum vērum de Deō vērō. Genitum, non factum, cōnsubstantialem Patrī, per quem omnia facta sunt. Quī propter nōs hominēs et propter nostram salūtem dēscendit de cælīs, et incarnatus est de Spīritū Sānctō ex Mariā Virgine: et homō factus est. Crucifixus etiam prō nōbīs sub Pontiō Pilatō, passus et sepultus est. Et resurrēxit tertiā diē, secundum Scrīptūrās, et ascendit in cælum: sedet ad dexteram Patris. Et iterum ventūrus est cum glōriā jūdicāre vīvōs et mortuōs: cujus rēgnī non erit fīnis. Et in Spīritum Sānctum, Dominum et vivificāntem, quī ex Patre (''Fīliōque'') prōcēdit. Quī cum Patre et Fīliō simul adōrātur et cōnglōrificātur, quī locūtus est per Prophetās. Et ūnam, sānctam, Catholicam et Apostolicam Ecclēsiam. Confiteor ūnum baptisma in remissiōnem peccātōrum, et expectō resurrectiōnem mortuōrum, et vītam ventūrī sæculī. Amen.
''
</div>}}